Dum in hīs locīs Caesar nāvium parandārum causā morātur, ex māgnā parte Morīnōrum ad eum lēgātī vēnērunt quī sē dē superiōris temporis cōnsiliō excūsārent, quod hominēs barbarī et nostrae cōnsuētūdinis imperītī bellum populō Rōmānō fēcissent, sēque ea quae imperāsset factūrōs pollicērentur.
Hōc sibī Caesar satis opportūnē accidisse arbitrātus, quod neque post tergum hostem relinquere volēbat neque bellī gerendī propter annī tempus facultātem habēbat neque hās tantulārum rērum occupātiōnēs Britanniae antepōnendās iūdicābat, māgnum eīs numerum obsidum imperat. Quibus adductīs eōs in fidem recipit.
Nāvibus circiter LXXX onerāriīs coāctīs [contrāctīsque], quot satis esse ad duās trānsportandās legiōnēs exīstimābat, quod praetereā nāvium longārum habēbat quaestōrī, lēgātīs praefectīsque distribuit. Hūc accēdēbant XVIII onerāriae nāvēs, quae ex eō locō ā mīlibus passuum VIII ventō tenēbantur quō minus in eundem portum venīre possent; hās equitibus distribuit. Reliquum exercitum Titūriō Sabīnō et Aurunculēiō Cottae lēgātīs in Menapiōs atque in eōs pāgōs Morīnōrum ā quibus ad eum lēgātī nōn vēnerant dūcendum dedit; Sulpicium Rūfum lēgātum cum eō praesidiō quod satis esse arbitrābātur portum tenēre iussit.
