MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 24

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 24.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

At barbarī cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō, praemissō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. Erat ob hās causās summa difficultās quod nāvēs propter māgnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant; mīlitibus autem, ignōtīs locīs, impedītīs manibus, māgnō et gravī onere armōrum oppressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pūgnandum; cum illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla conicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. Quibus rēbus nostrī perterritī atque huius omnīnō generis pūgnae imperītī nōn eādem alacritāte ac studiō quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant nītēbantur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →