MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 13

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 13.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Hōc factō proeliō Caesar neque iam sibī lēgātōs audiendōs neque condiciōnēs accipiendās arbitrābātur ab eīs quī per dolum atque īnsidiās petītā pāce ultrō bellum intulissent: exspectāre vērō, dum hostium cōpiae augērentur equitātusque reverterētur, summae dēmentiae esse iūdicābat; et cōgnitā Gallōrum īnfīrmitāte quantum iam apud eōs hostēs ūnō proeliō auctōritātis essent cōnsecūtī sentiēbat; quibus ad cōnsilia capienda nihil spatī dandum exīstimābat. Hīs cōnstitūtīs rēbus et cōnsiliō cum lēgātīs et quaestōre commūnicātō, nē quem diem pūgnae praetermitteret, opportūnissima rēs accidit, quod postrīdiē eius diēī māne eādem et perfidiā et simulātiōne ūsī Germānī frequentēs, omnibus prīncipibus māiōribusque nātū adhibitīs, ad eum in castra vēnērunt: simul, ut dīcēbātur, pūrgandī suī causā, quod (contrā atque esset dictum et ipsī petīssent) proelium prīdiē commīsissent; simul ut, sī quid possent, dē indūtiīs fallendō impetrārent. Quōs sibī Caesar oblātōs gāvīsus illōs retinērī iussit; ipse omnīs cōpiās castrīs ēdūxit equitātumque, quod recentī proeliō perterritum esse exīstimābat, agmen subsequī iussit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →