In eādem causā fuērunt Usipetēs et Tencterī, quōs suprā dīximus, quī complūrīs annōs Suēvōrum vim sustinuērunt; ad extrēmum tamen agrīs expulsī et multīs locīs Germāniae triennium vagātī ad Rhēnum pervēnērunt; quās regiōnēs Menapiī incolēbant. Hī ad utramque rīpam flūminis agrōs aedificia vīcōsque habēbant; sed tantae multitūdinis aditū perterritī ex eīs aedificiīs quae trāns flūmen habuerant dēmigrāverant, et cis Rhēnum dispositīs praesidiīs Germānōs trānsīre prohibēbant. Illī omnia expertī, cum neque vī contendere propter inopiam nāvium neque clam trānsīre propter custōdiās Menapiōrum possent, revertī sē in suās sēdīs regiōnēsque simulāvērunt et trīduī viam prōgressī rūrsus revertērunt, atque omnī hōc itinere ūnā nocte equitātū cōnfectō īnsciōs inopīnantīsque Menapiōs oppressērunt; quī dē Germānōrum discessū per explōrātōrēs certiōrēs factī sine metū trāns Rhēnum in suōs vīcōs remigrāverant. Hīs interfectīs nāvibusque eōrum occupātīs, priusquam ea pars Menapiōrum quae citrā Rhēnum erat certior fieret, flūmen trānsiērunt atque omnibus eōrum aedificiīs occupātīs reliquam partem hiemis sē eōrum cōpiīs aluērunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →