MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 25

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 25.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Quod ubī Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī, atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostīs prōpellī ac submovērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt ac paulum etiam pedem rettulērunt.

Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, maximē propter altitūdinem maris, quī x legiōnis aquilam ferēbat obtestātus deōs ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, “Dēsilīte,” inquit, “commīlitōnēs, nisi voltis aquilam hostibus prōdere;

ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.” Hōc cum vōce māgnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostīs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex proximīs [prīmīs] nāvibus cum cōnspexissent, subsecūtī hostibus adpropinquāvērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →