Caesar paucōs diēs in eōrum fīnibus morātus, omnibus vīcīs aedificiīsque incēnsīs frūmentīsque succīsīs, sē in fīnīs Ubiōrum recēpit; atque hīs auxilium suum pollicitus, sī ab Suēvīs premerentur, haec ab eīs cōgnōvit: ‘Suēvōs, posteāquam per explōrātōrēs pontem fierī comperissent, mōre suō conciliō habitō nūntiōs in omnīs partīs dīmīsisse, utī dē oppidīs dēmigrārent, līberōs, uxōrēs, suaque omnia in silvīs dēpōnerent, atque omnēs quī arma ferre possent ūnum in locum convenīrent; hunc esse dēlēctum medium ferē regiōnum eārum quās Suēvī obtinērent; hīc Rōmānōrum adventum exspectāre, atque ibī dēcertāre cōnstituisse.’ Quod ubī Caesar comperit, omnibus eīs rēbus cōnfectīs quārum rērum causā trādūcere exercitum cōnstituerat, ut Germānīs metum iniceret, ut Sugambrōs ulcīscerētur, ut Ubiōs obsidiōne līberāret, diēbus omnīnō xviii trāns Rhēnum cōnsūmptīs, satis et ad laudem et ad ūtilitātem prōfectum arbitrātus, sē in Galliam recēpit pontemque rescidit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →