Eōdem diē lēgātī ab hostibus missī ad Caesarem dē pāce vēnērunt. Hīs Caesar numerum obsidum quem anteā imperāverat duplicāvit, eōsque in continentem addūcī iussit; quod, propinquā diē aequinoctī, īnfīrmīs nāvibus hiemī nāvigātiōnem subiciendam nōn exīstimābat. Ipse idōneam tempestātem nactus paulō post mediam noctem nāvīs solvit; quae omnēs incolumēs ad continentem pervēnērunt; sed ex eīs onerāriae duae eōsdem portūs quōs reliquae capere nōn potuērunt et paulō īnfrā dēlātae sunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →