MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 32

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 32.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Dum ea geruntur, legiōne ex cōnsuētūdine ūnā frūmentātum missā, quae appellābātur VII, neque ūllā ad id tempus bellī suspīciōne interpositā, — cum pars hominum in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, — eī quī prō portīs castrōrum in statiōne erant Caesarī nūntiāvērunt pulverem māiōrem quam cōnsuētūdō ferret in eā parte vidērī quam in partem legiō iter fēcisset. Caesar id quod erat suspicātus, aliquid novī ā barbarīs initum cōnsilī, cohortīs quae in statiōnibus erant sēcum in eam partem proficīscī, ex reliquīs duās in statiōnem succēdere, reliquās armārī et cōnfestim sēsē subsequī iussit. Cum paulō longius ā castrīs prōcessisset, suōs ab hostibus premī atque aegrē sustinēre et cōnfertā legiōne ex omnibus partibus tēla conicī animadvertit. Nam quod omnī ex reliquīs partibus dēmessō frūmentō pars ūna erat reliqua, suspicātī hostēs hūc nostrōs esse ventūrōs noctū in silvās dēlituerant; tum dispersōs dēpositīs armīs in metendō occupātōs subitō adortī, paucīs interfectīs reliquōs incertīs ōrdinibus perturbāverant, simul equitātū atque essedīs circumdederant.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →