MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 9

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 9.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Lēgātī haec sē ad suōs relātūrōs dīxērunt et rē dēlīberātā post diem tertium ad Caesarem reversūrōs; intereā nē propius sē castra movēret petiērunt. Nē id quidem Caesar ab sē impetrārī posse dīxit. Cōgnōverat enim māgnam partem equitātūs ab eīs aliquot diēbus ante praedandī frūmentandīque causā ad Ambivaritōs trāns Mosam missam; hōs exspectārī equitēs atque eius reī causā moram interpōnī arbitrābātur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →