MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber IV

Caput 34

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum IV, caput 34.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Quibus rēbus perturbātīs nostrīs nōvitāte pūgnae tempore opportūnissimō Caesar auxilium tulit; namque eius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī sē ex timōre recēpērunt. Quō factō ad lacessendum hostem et committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus, suō sē locō continuit et brevī tempore intermissō in castra legiōnēs redūxit. Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs, quī erant in agrīs reliquī discessērunt. Secūtae sunt continuōs complūrīs diēs tempestātēs, quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pūgnā prohibērent. Interim barbarī nūntiōs in omnīs partīs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt, et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt. Hīs rēbus celeriter māgnā multitūdine peditātūs equitātūsque coāctā ad castra vēnērunt.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →