Mosa prōfluit ex monte Vosegō, quī est in fīnibus Lingonum, et parte quādam ex Rhēnō receptā quae appellātur Vacalus, īnsulam efficit Batāvōrum [in Ōceanum īnfluit] neque longius inde mīlibus passuum LXXX in Ōceanum īnfluit. Rhēnus autem oritur ex Lepontiīs, quī Alpīs incolunt, et longō spatiō per fīnīs Nantuātium, Helvētiōrum, Sēquanōrum, Mediomatricum, Tribocōrum, Trēverōrum citātus fertur; et ubī Ōceanō adpropinquāvit, in plūrīs dēfluit partīs multīs ingentibusque īnsulīs effectīs, quārum pars māgna ā ferīs barbarīsque nātiōnibus incolitur, — ex quibus sunt quī piscibus atque ōvīs avium vīvere exīstimantur, — multīsque capitibus in Ōceanum īnfluit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →