Quā cōnsuētūdine cōgnitā Caesar, nē graviōrī bellō occurreret, mātūrius quam cōnsuērat ad exercitum proficīscitur. Eō cum vēnisset, ea quae fore suspicātus erat facta cōgnōvit: missās lēgātiōnēs ab nōn nūllīs cīvitātibus ad Germānōs invītātōsque eōs utī ab Rhēnō discēderent, omnia quae [que] postulāssent ab sē fore parāta. Quā spē adductī Germānī lātius iam vagābantur et in fīnīs Eburōnum et Condrūsōrum, quī sunt Trēverōrum clientēs, pervēnerant. Prīncipibus Galliae ēvocātīs Caesar ea quae cōgnōverat dissimulanda sibī exīstimāvit, eōrumque animīs permulsīs et cōnfīrmātīs equitātūque imperātō bellum cum Germānīs gerere cōnstituit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →