Interim paucīs post diēbus fit ab Ubiīs certior Suēvōs omnīs in ūnum locum cōpiās cōgere, atque eīs nātiōnibus quae sub eōrum sint imperiō dēnūntiāre ut auxilia peditātūs equitātūsque mittant. Hīs cōgnitīs rēbus rem frūmentāriam prōvidet, castrīs idōneum locum dēligit, Ubiīs imperat ut pecora dēdūcant suaque omnia ex agrīs in oppida cōnferant, — spērāns barbarōs atque imperītōs hominēs inopiā cibāriōrum adductōs ad inīquam pūgnandī condiciōnem posse dēdūcī; mandat ut crēbrōs explōrātōrēs in Suēvōs mittant quaeque apud eōs gerantur cōgnōscant. Illī imperāta faciunt et paucīs diēbus intermissīs referunt: ‘Suēvōs omnīs, posteāquam certiōrēs nūntiī dē exercitū Rōmānōrum vēnerint, cum omnibus suīs sociōrumque cōpiīs quās coēgissent, penitus ad extrēmōs fīnīs sē recēpisse; silvam esse ibī īnfīnītā māgnitūdine, quae appellātur Bācenis; hanc longē intrōrsus pertinēre, et prō nātīvō mūrō obiectam Chēruscōs ab Suēvōrum Suēvōsque ab Chēruscōrum iniūriīs incursiōnibusque prohibēre; ad eius silvae initium Suēvōs adventum Rōmānōrum exspectāre cōnstituisse.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →