Cōgnitō eius adventū Accō, quī prīnceps eius cōnsilī fuerat, iubet in oppida multitūdinem convenīre; cōnantibus, prius quam id efficī posset, adesse Rōmānōs nūntiātur. Necessāriō sententiā dēsistunt lēgātōsque dēprecandī causā ad Caesarem mittunt; adeunt per Haeduōs, quōrum antīquitus erat in fidē cīvitās. Libenter Caesar petentibus Haeduīs dat veniam excūsātiōnemque accipit, quod aestīvum tempus īnstantis bellī, nōn quaestiōnis esse arbitrābātur; obsidibus imperātīs C, hōs Haeduīs custōdiendōs trādit. Eōdem Carnūtēs lēgātōs obsidēsque mittunt, ūsī dēprecātōribus Rēmīs, quōrum erant in clientēlā; eadem ferunt respōnsa. Peragit concilium Caesar equitēsque imperat cīvitātibus.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →