Interfectō Indūtiomārō, ut docuimus, ad eius propinquōs ā Trēverīs imperium dēfertur. Illī fīnitimōs Germānōs sollicitāre et pecūniam pollicērī nōn dēsistunt. Cum ā proximīs impetrāre nōn possent, ulteriōrēs temptant. Inventīs nōn nūllīs cīvitātibus iūre iūrandō inter sē cōnfīrmant obsidibusque dē pecūniā cavent; Ambiorigem sibī societāte et foedere adiungunt. Quibus rēbus cōgnitīs Caesar, cum undique bellum parārī vidēret, Nerviōs, Aduatucōs, Menapiōs, adiūnctīs Cisrhēnānīs omnibus Germānīs, esse in armīs, Senonēs ad imperātum nōn venīre et cum Carnūtibus fīnitimīsque cīvitātibus cōnsilia commūnicāre, ā Trēverīs Germānōs crēbrīs lēgātiōnibus sollicitārī, mātūrius sibī dē bellō cōgitandum putāvit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →