Hōc ipsō tempore [et] cāsū Germānī equitēs interveniunt, prōtinusque eōdem illō quō vēnerant cursū ab decumānā portā in castra inrumpere cōnantur; nec prius sunt vīsī, obiectīs ab eā parte silvīs, quam castrīs adpropinquārent, ūsque eō ut quī sub vallō tenderent mercātōrēs recipiendī suī facultātem nōn habērent. Inopīnantēs nostrī rē novā perturbantur, ac vix prīmum impetum cohors in statiōne sustinet. Circumfunduntur hostēs ex reliquīs partibus, sī quem aditum reperīre possint. Aegrē portās nostrī tuentur, reliquōs aditūs locus ipse per sē mūnītiōque dēfendit. Tōtīs trepidātur castrīs atque alius ex aliō causam tumultūs quaerit; neque quō sīgna ferantur neque quam in partem quisque conveniat prōvident. Alius castra iam capta prōnūntiat; alius dēlētō exercitū atque imperātōre victōrēs barbarōs vēnisse contendit; plērīque novās sibī ex locō religiōnēs fingunt, Cottaeque et Titūrī calamitātem, quī in eōdem occiderint castellō, ante oculōs pōnunt. Tālī timōre omnibus perterritīs cōnfīrmātur opīniō barbarīs, ut ex captīvō audierant, nūllum esse intus praesidium. Perrumpere nītuntur sēque ipsī adhortantur nē tantam fortūnam ex manibus dīmittant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →