Virī, quantās pecūniās ab uxōribus dōtis nōmine accēpērunt, tantās ex suīs bonīs aestimātiōne factā cum dōtibus commūnicant. Huius omnis pecūniae coniūnctim ratiō habētur frūctūsque servantur; uter eōrum vītā superāvit, ad eum pars utrīusque cum frūctibus superiōrum temporum pervēnit. Virī in uxōrēs sīcut in līberōs vītae necisque habent potestātem; et cum paterfamiliae inlūstriōre locō nātus dēcessit, eius propinquī conveniunt et dē morte, sī rēs in suspīciōnem vēnit, dē uxōribus in servīlem modum quaestiōnem habent, et sī compertum est, ignī atque omnibus tormentīs excruciātās interficiunt. Fūnera sunt prō cultū Gallōrum māgnifica et sūmptuōsa; omniaque quae vīvīs cordī fuisse arbitrantur in ignem īnferunt, etiam animālia; ac paulō suprā hanc memoriam servī et clientēs, quōs ab eīs dīlēctōs esse cōnstābat, iūstīs fūnebribus cōnfectīs ūnā cremābantur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →