Cicerō (quī omnīs superiōrēs diēs praeceptīs Caesaris summā dīligentiā mīlitēs in castrīs continuisset, ac nē cālōnem quidem quemquam extrā mūnītiōnem ēgredī passus esset) VII diē, diffīdēns dē numerō diērum Caesarem fidem servātūrum, quod longius prōgressum audiēbat neque ūlla dē reditū eius fāma adferēbātur; simul eōrum permōtus vōcibus quī illīus patientiam paene obsessiōnem appellābant, sī quidem ex castrīs ēgredī nōn licēret; nūllum eius modī cāsum exspectāns quō, VIIII oppositīs legiōnibus maximōque equitātū, dispersīs ac paene dēlētīs hostibus, in mīlibus passuum tribus offendī posset, — V cohortīs frūmentātum in proximās segetēs mittit, quās inter et castra ūnus omnīnō collis intererat. Complūrēs erant in castrīs ex legiōnibus aegrī relictī; ex quibus quī hōc spatiō diērum convaluerant, circiter CCC, sub vēxillō ūnā mittuntur; māgna praetereā multitūdō cālōnum, māgna vīs iūmentōrum, quae in castrīs subsēderat, factā potestāte sequitur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →