Druidēs ā bellō abesse cōnsuērunt neque tribūta ūnā cum reliquīs pendunt; [mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum habent immūnitātem]. Tantīs excitātī praemiīs et suā sponte multī in disciplīnam conveniunt et ā parentibus propinquīsque mittuntur. Māgnum ibī numerum versuum ēdiscere dīcuntur. Itaque annōs nōn nūllī vīcēnōs in disciplīnā permanent. Neque fās esse exīstimant ea litterīs mandāre, cum in reliquīs ferē rēbus, pūblicīs prīvātīsque ratiōnibus, Graecīs litterīs ūtantur. Id mihī duābus dē causīs īnstituisse videntur; quod neque in volgus disciplīnam efferrī velint neque eōs quī discunt litterīs cōnfīsōs minus memoriae studēre, — quod ferē plērīsque accidit ut praesidiō litterārum dīligentiam in perdiscendō ac memoriam remittant. In prīmīs hoc volunt persuādēre, nōn interīre animās, sed ab aliīs post mortem trānsīre ad aliōs;
atque hōc maximē ad virtūtem excitārī putant metū mortis neglēctō. Multa praetereā dē sīderibus atque eōrum mōtū, dē mundī ac terrārum māgnitūdine, dē rērum nātūrā, dē deōrum immortālium vī ac potestāte disputant et iuventūtī trādunt.
