Erat, ut suprā dēmōnstrāvimus, manus certa nūlla, nōn oppidum, nōn praesidium quod sē armīs dēfenderet, sed in omnīs partīs dispersa multitūdō. Ubī cuique aut vallēs abdita aut locus silvestris aut palūs impedīta spem praesidī aut salūtis aliquam offerēbat, cōnsēderat. Haec loca vīcīnitātibus erant nōta, māgnamque rēs dīligentiam requīrēbat, nōn in summā exercitūs tuendā (nūllum enim poterat ūniversīs ā perterritīs ac dispersīs perīculum accidere), sed in singulīs mīlitibus cōnservandīs; quae tamen ex parte rēs ad salūtem exercitūs pertinēbat. Nam et praedae cupiditās multōs longius sēvocābat, et silvae incertīs occultīsque itineribus cōnfertōs adīre prohibēbant. Sī negōtium cōnficī stirpemque hominum scelerātōrum interficī vellet, dīmittendae plūrēs manūs dīdūcendīque erant mīlitēs; sī continēre ad sīgna manipulōs vellet, ut īnstitūta ratiō et cōnsuētūdō exercitūs Rōmānī postulābat, locus ipse erat praesidiō barbarīs, neque ex occultō īnsidiandī et dispersōs circumveniendī singulīs dēerat audācia. Ut in eius modī difficultātibus, quantum dīligentiā prōvidērī poterat prōvidēbātur; ut potius in nocendō aliquid praetermitterētur, etsī omnium animī ad ulcīscendum ārdēbant, quam cum aliquō mīlitum dētrimentō nocērētur. Dīmittit ad fīnitimās cīvitātīs nūntiōs Caesar; omnīs ēvocat spē praedae ad dīripiendōs Eburōnēs, ut potius in silvīs Gallōrum vīta quam legiōnārius mīles perīclitētur; simul ut māgnā multitūdine circumfūsā prō tālī facinore stirps ac nōmen cīvitātis tollātur. Māgnus undique numerus celeriter convenit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →