Caesar, rūrsus ad vexandōs hostīs profectus, māgnō equitum coāctō numerō ex fīnitimīs cīvitātibus, in omnīs partīs dīmittit. Omnēs vīcī atque omnia aedificia quae quisque cōnspexerat incendēbantur; praeda ex omnibus locīs agēbātur; frūmenta nōn sōlum ā tantā multitūdine iūmentōrum atque hominum cōnsūmēbantur, sed etiam annī tempore atque imbribus prōcubuerant; ut, sī quī etiam in praesentiā sē occultāssent, tamen hīs dēductō exercitū rērum omnium inopiā pereundum vidērētur. Ac saepe in eum locum ventum est, tantō in omnīs partīs dīmissō equitātū, ut [nōn] modo vīsum ab sē Ambiorigem in fugā circumspicerent captīvī, nec plānē etiam abīsse ex cōnspectū contenderent; ut, spē cōnsequendī inlātā atque īnfīnītō labōre susceptō, quī sē summam ā Caesare grātiam initūrōs putārent, paene nātūram studiō vincerent, semperque paulum ad summam fēlīcitātem dēfuisse vidērētur; atque ille latebrīs aut saltibus sē ēriperet; et noctū occultātus aliās regiōnēs partīsque peteret nōn māiōre equitum praesidiō quam IIII, quibus sōlīs vītam suam committere audēbat.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →