Cum Caesar in Galliam vēnit, alterīus factiōnis prīncipēs erant Haeduī, alterīus Sēquanī. Hī, cum per sē minus valērent (quod summa auctōritās antīquitus erat in Haeduīs māgnaeque eōrum erant clientēlae), Germānōs atque Ariovistum sibī adiūnxerant eōsque ad sē māgnīs iactūrīs pollicitātiōnibusque perdūxerant. Proeliīs vērō complūribus factīs secundīs atque omnī nōbilitāte Haeduōrum interfectā, tantum potentiā antecesserant ut māgnam partem clientium ab Haeduīs ad sē trādūcerent obsidēsque ab hīs prīncipum fīliōs acciperent, et pūblicē iūrāre cōgerent nihil sē contrā Sēquanōs cōnsilī initūrōs,et partem fīnitimī agrī per vim occupātam possidērent, Galliaeque tōtīus prīncipātum obtinērent. Quā necessitāte adductus Dīviciācus auxilī petendī causā Rōmam ad senātum profectus īnfectā rē redierat. Adventū Caesaris factā commūtātiōne rērum, obsidibus Haeduīs redditīs, veteribus clientēlīs restitūtīs, novīs per Caesarem comparātīs, quod eī quī sē ad eōrum amīcitiam adgregāverant meliōre condiciōne atque aequiōre imperiō sē ūtī vidēbant, reliquīs rēbus eōrum grātiā dīgnitāteque amplificātā, Sēquanī prīncipātum dīmīserant. In eōrum locum Rēmī successerant; quōs quod adaequāre apud Caesarem grātiā intellegēbātur, eī quī propter veterēs inimīcitiās nūllō modō cum Haeduīs coniungī poterant sē Rēmīs in clientēlam dicābant. Hōs illī dīligenter tuēbantur; ita et novam et repente conlēctam auctōritātem tenēbant. Eō tamen statū rēs erat ut longē prīncipēs habērentur Haeduī, secundum locum dīgnitātis Rēmī obtinērent.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →