Ac fuit anteā tempus cum Germānōs Gallī virtūte superārent, ultrō bella īnferrent, propter hominum multitūdinem agrīque inopiam trāns Rhēnum colōniās mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germāniae sunt loca, circum Hercyniam silvam (quam Eratosthenī et quibusdam Graecīs fāmā nōtam esse videō, quam illī Orcyniam appellant), Volcae Tectosagēs occupāvērunt atque ibī cōnsēdērunt. Quae gēns ad hōc tempus hīs sēdibus sēsē continet summamque habet iūstitiae et bellicae laudis opīniōnem. Nunc quidem in eādem inopiā, egestāte, patientiāque Germānī permanent, eōdem vīctū et cultū corporis ūtuntur; Gallīs autem prōvinciārum propinquitās et trānsmarīnārum rērum nōtitia multa ad cōpiam atque ūsum largītur. Paulātim adsuēfactī superārī multīsque victī proeliīs, nē sē quidem ipsī cum illīs virtūte comparant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →