Tertium est genus eōrum quī ūrī appellantur. Hī sunt māgnitūdine paulō īnfrā elephantōs; speciē et colōre et figūrā taurī. Māgna vīs eōrum est et māgna vēlōcitās; neque hominī neque ferae quam cōnspexērunt parcunt. Hōs studiōsē foveīs captōs interficiunt. Hōc sē labōre dūrant adulēscentēs atque hōc genere vēnātiōnis exercent; et quī plūrimōs ex hīs interfēcērunt, relātīs in pūblicum cornibus quae sint testimōniō, māgnam ferunt laudem. Sed adsuēscere ad hominēs et mānsuēfierī nē parvulī quidem exceptī possunt. Amplitūdō cornuum et figūra et speciēs multum ā nostrōrum boum cornibus differt. Haec studiōsē conquīsīta ab labrīs argentō circumclūdunt atque in amplissimīs epulīs prō pōculīs ūtuntur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →