MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 13

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 13.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

In omnī Galliā eōrum hominum quī aliquō sunt numerō atque honōre genera sunt duo. Nam plēbēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet per sē, nūllī adhibētur cōnsiliō. Plērīque, cum aut aere aliēnō aut māgnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dicant nōbilibus; quibus in hōs eadem omnia sunt iūra quae dominīs in servōs. Sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illī rēbus dīvīnīs intersunt, sacrificia pūblica ac prīvāta prōcūrant, religiōnēs interpretantur. Ad eōs māgnus adulēscentium numerus disciplīnae causā concurrit, māgnōque hī sunt apud eōs honōre. Nam ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt; et, sī quod est admissum facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, īdem dēcernunt; praemia poenāsque cōnstituunt; sī quī aut prīvātus aut populus eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdīcunt. Haec poena apud eōs est gravissima. Quibus ita est interdictum, hī numerō impiōrum ac scelerātōrum habentur, hīs omnēs dēcēdunt, aditum eōrum sermōnemque dēfugiunt, nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant, neque eīs petentibus iūs redditur neque honōs ūllus commūnicātur.

Hīs autem omnibus druidibus praeest ūnus, quī summam inter eōs habet auctōritātem. Hōc mortuō, aut sī quī ex reliquīs excellit dīgnitāte, succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs dē prīncipātū contendunt. Hī certō annī tempore in fīnibus Carnūtum, quae regiō tōtīus Galliae media habētur, cōnsīdunt in locō cōnsecrātō; hūc omnēs undique quī contrōversiās habent conveniunt eōrumque dēcrētīs iūdiciīsque pārent. Disciplīna in Britanniā reperta atque inde in Galliam trānslāta exīstimātur; et nunc quī dīligentius eam rem cōgnōscere volunt plērumque illō discendī causā proficīscuntur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →