Erat aeger in praesidiō relictus P. Sextius Baculus, quī prīmum pīlum apud Caesarem dūxerat, cuius mentiōnem superiōribus proeliīs fēcimus, ac diem iam quīntum cibō caruerat. Hic diffīsus suae atque omnium salūtī inermis ex tabernāculō prōdit; videt imminēre hostīs atque in summō rem esse discrīmine; capit arma ā proximīs atque in portā cōnsistit: cōnsequuntur hunc centuriōnēs eius cohortis quae in statiōne erat; paulisper ūnā proelium sustinent. Relinquit animus Sextium gravibus acceptīs volneribus; aegrē per manūs trāditus servātur. Hōc spatiō interpositō reliquī sēsē cōnfīrmant tantum ut in mūnītiōnibus cōnsistere audeant speciemque dēfēnsōrum praebeant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →