MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VI

Caput 44

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VI, caput 44.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Tālī modō vāstātīs regiōnibus exercitum Caesar duārum cohortium damnō Dūrocortorum Rēmōrum dēdūcit; conciliōque in eum locum Galliae indīctō dē coniūrātiōne Senonum et Carnūtum quaestiōnem habēre īnstituit; et dē Accōne, quī prīnceps eius cōnsilī fuerat, graviōre sententiā prōnūntiātā, mōre māiōrum supplicium sūmpsit. Nōn nūllī iūdicium veritī profūgērunt; quibus cum aquā atque ignī interdīxisset, duās legiōnēs ad fīnīs Trēverōrum, duās in Lingonibus, sex reliquās in Senonum fīnibus Agēdincī in hībernīs conlocāvit; frūmentōque exercituī prōvīsō, ut īnstituerat, in Ītaliam ad conventūs agendōs profectus est.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →