Caesar postquam ex Menapiīs in Trēverōs vēnit, duābus dē causīs Rhēnum trānsīre cōnstituit: quārum ūna erat quod Germānī auxilia contrā sē Trēverīs mīserant; altera, nē ad eōs Ambiorīx receptum habēret. Hīs cōnstitūtīs rēbus paulō suprā eum locum quō ante exercitum trādūxerat facere pontem īnstituit. Nōtā atque īnstitūtā ratiōne, māgnō mīlitum studiō, paucīs diēbus opus efficitur. Fīrmō in Trēverīs ad pontem praesidiō relictō, nē quis ab hīs subitō mōtus orīrētur, reliquās cōpiās equitātumque trādūcit. Ubiī, quī ante obsidēs dederant atque in dēditiōnem vēnerant, pūrgandī suī causā ad eum lēgātōs mittunt quī doceant neque auxilia ex suā cīvitāte in Trēverōs missa neque ab sē fidem laesam: petunt atque ōrant ut sibī parcat, nē commūnī ōdiō Germānōrum innocentēs prō nocentibus poenās pendant; sī amplius obsidum velit darī, pollicentur. Cōgnitā Caesar causā reperit ab Suēvīs auxilia missa esse; Ubiōrum satisfactiōnem accipit; aditūs viāsque in Suēvōs perquīrit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →