Sēgnī Condrūsīque, ex gente et numerō Germānōrum, quī sunt inter Eburōnēs Trēverōsque, lēgātōs ad Caesarem mīsērunt ōrātum ‘nē sē in hostium numerō dūceret nēve omnium Germānōrum quī essent citrā Rhēnum ūnam esse causam iūdicāret; nihil sē dē bellō cōgitāvisse, nūlla Ambiorigī auxilia mīsisse.’ Caesar explōrātā rē quaestiōne captīvōrum, sī quī ad eōs Eburōnēs ex fugā convēnissent, ad sē ut redūcerentur imperāvit; sī ita fēcissent, fīnīs eōrum sē violātūrum negāvit. Tum cōpiīs in trēs partīs distribūtīs impedīmenta omnium legiōnum Aduatucam contulit. Id castellī nōmen est. Hoc ferē est in mediīs Eburōnum fīnibus, ubī Titūrius atque Aurunculēius hiemandī causā cōnsēderant. Hunc cum reliquīs rēbus locum probābat, tum quod superiōris annī mūnītiōnēs integrae manēbant, ut mīlitum labōrem sublevāret. Praesidiō impedīmentīs legiōnem xiiii relīquit, ūnam ex hīs tribus quās proximē cōnscrīptās ex Ītaliā trādūxerat. Eī legiōnī castrīsque Q. Tullium Cicerōnem praefēcit ducentōsque equitēs attribuit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →