Postrīdiē eius diēī māne tripartītō mīlitēs equitēsque in expedītiōnem mīsit, ut eōs quī fūgerant persequerentur. Hīs aliquantum itineris prōgressīs, cum iam extrēmī essent in prōspectū, equitēs ā Q. Ātriō ad Caesarem vēnērunt quī nūntiārent, superiōre nocte maximā coörtā tempestāte, prope omnēs nāvīs adflīctās atque in lītus ēiectās esse; quod neque ancorae fūnēsque sustinērent neque nautae gubernātōrēsque vim tempestātis patī possent. Itaque ex eō concursū nāvium māgnum esse incommodum acceptum.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →