MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 27

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 27.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Mittitur ad eōs conloquendī causā C. Arpinēius, eques Rōmānus, familiāris Q. Titūrī, et Q. Iūnius ex Hispāniā quīdam, quī iam ante missū Caesaris ad Ambiorigem ventitāre cōnsuērat; apud quōs Ambiorīx ad hunc modum locūtus est: ‘Sēsē prō Caesaris in sē beneficiīs plūrimum eī cōnfitērī dēbēre, quod eius operā stīpendiō līberātus esset quod Aduatucīs, fīnitimīs suīs, pendere cōnsuēsset, quodque eī et fīlius et frātris fīlius ab Caesare remissī essent quōs Aduatucī obsidum numerō missōs apud sē in servitūte et catēnīs tenuissent; neque id quod fēcerit dē oppūgnātiōne castrōrum aut iūdiciō aut voluntāte suā fēcisse, sed coāctū cīvitātis; suaque esse eiusmodī imperia ut nōn minus habēret iūris in sē multitūdō quam ipse in multitūdinem.

‘Cīvitātī porrō hanc fuisse bellī causam, quod repentīnae Gallōrum coniūrātiōnī resistere nōn potuerit; id sē facile ex humilitāte suā probāre posse, quod nōn adeō sit imperītus rērum ut suīs cōpiīs populum Rōmānum superārī posse cōnfīdat. Sed esse Galliae commūne cōnsilium; omnibus hībernīs Caesaris oppūgnandīs hunc esse dictum diem, nē qua legiō alterī legiōnī subsidiō venīre posset; nōn facile Gallōs Gallīs negāre potuisse, praesertim cum dē recuperandā commūnī lībertāte cōnsilium initum vidērētur.

‘Quibus quoniam prō pietāte satisfēcerit, habēre nunc sē ratiōnem officī prō beneficiīs Caesaris; monēre, ōrāre Titūrium prō hospitiō ut suae ac mīlitum salūtī cōnsulat. Māgnam manum Germānōrum conductam Rhēnum trānsīsse; hanc adfore biduō. Ipsōrum esse cōnsilium, velintne prius quam fīnitimī sentiant, ēductōs ex hībernīs mīlitēs aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum dēdūcere, quōrum alter mīlia passuum circiter L, alter paulō amplius ab eīs absit. Illud sē pollicērī et iūre iūrandō cōnfīrmāre tūtum sē iter per suōs fīnīs datūrum; quod cum faciat, et cīvitātī sēsē cōnsulere, quod hībernīs levētur, et Caesarī prō eius meritīs grātiam referre.’ Hāc ōrātiōne habitā discēdit Ambiorīx.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →