Tunc ducēs prīncipēsque Nerviōrum, quī aliquem sermōnis aditum causamque amīcitiae cum Cicerōne habēbant, conloquī sēsē velle dīcunt. Factā potestāte, eadem quae Ambiorīx cum Titūriō ēgerat commemorant: ‘Omnem esse in armīs Galliam, Germānōs Rhēnum trānsīsse, Caesaris reliquōrumque hīberna oppūgnārī.’ Addunt etiam dē Sabīnī morte; Ambiorigem ostentant fideī faciendae causā. Errāre eōs dīcunt, sī quicquam ab eīs praesidī spērent quī suīs rēbus diffīdant; sēsē tamen hōc esse in Cicerōnem populumque Rōmānum animō ut nihil nisi hīberna recūsent, atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlint; licēre illīs per sē incolumibus ex hībernīs discēdere et quāscumque in partīs velint sine metū proficīscī. Cicerō ad haec ūnum modo respondet: ‘Nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī accipere ab hoste armātō condiciōnem; sī ab armīs discēdere velint, sē adiūtōre ūtantur lēgātōsque ad Caesarem mittant; spērāre sē prō eius iūstitiā quae petierint impetrātūrōs.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →