Cōnsurgitur ex cōnsiliō; comprehendunt utrumque et ōrant ‘Nē suā dissēnsiōne et pertināciā rem in summum perīculum dēdūcant; facilem esse rem, seu maneant seu proficīscantur, sī modo ūnum omnēs sentiant ac probent; contrā in dissēnsiōne nūllam sē salūtem perspicere.’ Rēs disputātiōne ad mediam noctem perdūcitur. Tandem dat Cotta permōtus manūs; superat sententia Sabīnī. Prōnūntiātur prīmā lūce itūrōs. Cōnsūmitur vigiliīs reliqua pars noctis, cum sua quisque mīles circumspiceret, quid sēcum portāre posset, quid ex īnstrūmentō hībernōrum relinquere cōgerētur. [Omnia excōgitantur quā rē nec sine perīculō maneātur et languōre mīlitum et vigiliīs perīculum augeātur.] Prīmā lūce sīc ex castrīs proficīscuntur ut quibus esset persuāsum nōn ab hoste sed ab homine amīcissimō [Ambiorige] cōnsilium datum, longissimō agmine maximīsque impedīmentīs.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →