MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 48

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 48.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar cōnsiliō eius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās reciderat, tamen ūnum commūnī salūtī auxilium in celeritāte pōnēbat. Vēnit māgnīs itineribus in Nerviōrum fīnīs. Ibī ex captīvīs cōgnōscit quae apud Cicerōnem gerantur quantōque in perīculō rēs sit. Tum cuidam ex equitibus Gallīs māgnīs praemiīs persuādet utī ad Cicerōnem epistulam dēferat. Hanc Graecīs cōnscrīptam litterīs mittit, nē interceptā epistulā nostra ab hostibus cōnsilia cōgnōscantur. Sī adīre nōn possit, monet ut trāgulam cum epistulā ad āmentum dēligātā intrā mūnītiōnēs castrōrum abiciat. In litterīs scrībit sē cum legiōnibus profectum celeriter adfore; hortātur ut prīstinam virtūtem retineat. Gallus perīculum veritus, ut erat praeceptum, trāgulam mittit. Haec cāsū ad turrim adhaesit, neque ab nostrīs biduō animadversa, tertiō diē ā quōdam mīlite cōnspicitur; dēmpta ad Cicerōnem dēfertur. Ille perlēctam in conventū mīlitum recitat maximāque omnīs laetitiā adficit. Tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur, quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →