MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 4

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 4.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar etsī intellegēbat quā dē causā ea dīcerentur quaeque eum rēs ab īnstitūtō cōnsiliō dēterrēret, tamen, nē aestātem in Trēverīs cōnsūmere cōgerētur omnibus rēbus ad Britannicum bellum comparātīs, Indūtiomārum ad sē cum CC obsidibus venīre iussit. Hīs adductīs, in eīs fīliō propinquīsque eius omnibus, quōs nōminātim ēvocāverat, cōnsōlātus Indūtiomārum hortātusque est utī in officiō manēret; nihilō tamen sēcius prīncipibus Trēverōrum ad sē convocātīs hōs singillātim Cingetorigī conciliāvit; quod cum meritō eius ā sē fierī intellegēbat, tum māgnī interesse arbitrābātur eius auctōritātem inter suōs quam plūrimum valēre, cuius tam ēgregiam in sē voluntātem perspexisset. Id factum graviter tulit Indūtiomārus [suam grātiam inter suōs minuī]; et quī iam ante inimīcō in nōs animō fuisset multō gravius hōc dolōre exārsit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →