Eō diē parvulīs equestribus proeliīs ad aquam factīs utrīque sēsē suō locō continent: Gallī, quod ampliōrēs cōpiās quae nōndum convēnerant exspectābant; Caesar, sī forte timōris simulātiōne hostīs in suum locum ēlicere posset, ut citrā vallem prō castrīs proeliō contenderet; sī id efficere nōn posset, ut explōrātīs itineribus minōre cum perīculō vallem rīvumque trānsīret. Prīmā lūce hostium equitātus ad castra accēdit proeliumque cum nostrīs equitibus committit. Caesar cōnsultō equitēs cēdere sēque in castra recipere iubet; simul ex omnibus partibus castra altiōre vallō mūnīrī portāsque obstruī atque in hīs administrandīs rēbus quam maximē concursārī et cum simulātiōne agī timōris iubet.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →