MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 22

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 22.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Dum haec in hīs locīs geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare suprā dēmōnstrāvimus, quibus regiōnibus IIII rēgēs praeerant, Cingetorīx, Carvilius, Taximagulus, Segonax, nūntiōs mittit atque hīs imperat utī coāctīs omnibus cōpiīs castra nāvālia dē imprōvīsō adoriantur atque oppūgnent. Hī cum ad castra vēnissent, nostrī ēruptiōne factā multīs eōrum interfectīs, captō etiam nōbilī duce Lugotorige, suōs incolumīs redūxērunt. Cassivellaunus hōc proeliō nūntiātō, tot dētrīmentīs acceptīs, vāstātīs fīnibus, maximē etiam permōtus dēfectiōne cīvitātum, lēgātōs per Atrebātem Commium dē dēditiōne ad Caesarem mittit. Caesar cum cōnstituisset hiemāre in continentī propter repentīnōs Galliae mōtūs, neque multum aestātis superesset, atque id facile extrahī posse intellegeret, obsidēs imperat, et quid in annōs singulōs vectīgālis populō Rōmānō Britannia penderet cōnstituit. Interdīcit atque imperat Cassivellaunō nē Mandubraciō neu Trinobantibus noceat.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →