MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 16

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 16.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Tōtō hōc in genere pūgnae, cum sub oculīs omnium ac prō castrīs dīmicārētur, intellēctum est nostrōs propter gravitātem armōrum, quod neque īnsequī cēdentīs possent neque ab sīgnīs discēdere audērent, minus aptōs esse ad huius generis hostem; equitēs autem māgnō cum perīculō proeliō dīmicāre, proptereā quod illī etiam cōnsultō plērumque cēderent, et cum paulum ab legiōnibus nostrōs remōvissent, ex essedīs dēsilīrent et pedibus disparī proeliō contenderent. [Equestris autem proelī ratiō et cēdentibus et īnsequentibus pār atque idem perīculum īnferēbat.] Accēdēbat hūc ut numquam cōnfertī sed rārī māgnīsque intervāllīs proeliārentur statiōnēsque dispositās habērent, atque aliōs aliī deinceps exciperent, integrīque et recentēs dēfatīgātīs succēderent.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →