Quō praeceptō ab eīs dīligentissimē observātō, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fēcerat, hostēs vēlōcissimē refugiēbant. Interim eam partem nūdārī necesse erat et ab latere apertō tēla recipere. Rūrsus, cum in eum locum unde erant prōgressī revertī coeperant, et ab eīs quī cesserant et ab eīs quī proximī steterant circumveniēbantur; sīn autem locum tenēre vellent, nec virtūtī locus relinquēbātur neque ab tantā multitūdine coniecta tēla cōnfertī vītāre poterant. Tamen tot incommodīs cōnflīctātī, multīs volneribus acceptīs resistēbant; et māgnā parte diēī cōnsūmptā, cum ā prīmā lūce ad hōram octāvam pūgnārētur, nihil quod ipsīs esset indignum committēbant. Tum T. Balventiō, quī superiōre annō prīmum pīlum dūxerat, virō fortī et māgnae auctōritātis, utrumque femur trāgulā trāicitur; Q. Lūcānius, eiusdem ōrdinis, fortissimē pūgnāns, dum circumventō fīliō subvenit, interficitur; L. Cotta lēgātus omnīs cohortīs ōrdinēsque adhortāns in adversum ōs fundā volnerātur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →