Contrā ea Titūrius ‘Sērō factūrōs’ clāmitābat, ‘cum māiōrēs manūs hostium adiūnctīs Germānīs convēnissent, aut cum aliquid calamitātis in proximīs hībernīs esset acceptum; brevem cōnsulendī esse occāsiōnem. Caesarem sē arbitrārī profectum in Ītaliam; neque aliter Carnūtēs interficiendī Tasgetī cōnsilium fuisse captūrōs, neque Eburōnēs, sī ille adesset, tantā contemptiōne nostrī ad castra ventūrōs esse. Sēsē nōn hostem auctōrem sed rem spectāre; subesse Rhēnum; māgnō esse Germānīs dolōrī Ariovistī mortem et superiōrēs nostrās victōriās; ārdēre Galliam tot contumēliīs acceptīs sub populī Rōmānī imperium redāctam, superiōre glōriā reī mīlitāris exstīnctā. Postrēmō, quis hoc sibī persuādēret sine certā spē Ambiorigem ad eiusmodī cōnsilium dēscendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tūtam: sī nihil esset dūrius, nūllō cum perīculō ad proximam legiōnem perventūrōs; sī Gallia omnis cum Germānīs cōnsentīret, ūnam esse in celeritāte positam salūtem. Cottae quidem atque eōrum quī dissentīrent cōnsilium quem habēre exitum? in quō sī nōn praesēns perīculum, at certē longinquā obsidiōne famēs esset timenda.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →