MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber V

Caput 3

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum V, caput 3.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Haec cīvitās longē plūrimum tōtīus Galliae equitātū valet māgnāsque habet cōpiās peditum, Rhēnumque, ut suprā dēmōnstrāvimus, tangit. In eā cīvitāte duo dē prīncipātū inter sē contendēbant, Indūtiomārus et Cingetorīx; ex quibus alter, simul atque dē Caesaris legiōnumque adventū cōgnitum est, ad eum vēnit; sē suōsque omnīs in officiō futūrōs neque ab amīcitiā populī Rōmānī dēfectūrōs cōnfirmāvit; quaeque in Trēverīs gererentur ostendit. At Indūtiomārus equitātum peditātumque cōgere, eīsque quī per aetātem in armīs esse nōn poterant in silvam Arduennam abditīs, quae ingentī māgnitūdine per mediōs fīnīs Trēverōrum ā flūmine Rhēnō ad initium Rēmōrum pertinet, bellum parāre īnstituit. Sed posteāquam nōn nūllī prīncipēs ex eā cīvitāte et auctōritāte Cingetorigis adductī et adventū nostrī exercitūs perterritī ad Caesarem vēnērunt et dē suīs prīvātīs rēbus ab eō petere coepērunt, quoniam cīvitātī cōnsulere nōn possent; veritus nē ab omnibus dēsererētur Indūtiomārus lēgātōs ad Caesarem mittit: ‘Sēsē idcircō ab suīs discēdere atque ad eum venīre nōluisse, quō facilius cīvitātem in officiō continēret, nē omnis nōbilitātis discessū plēbs propter imprūdentiam lāberētur; itaque cīvitātem in suā potestāte esse sēque, sī Caesar permitteret, ad eum in castra ventūrum et suās cīvitātisque fortūnās eius fideī permissūrum.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →