Longius prōsequī veritus, quod silvae palūdēsque intercēdēbant [neque etiam parvulō dētrimentō illōrum locum relinquī vidēbat], omnibus suīs incolumibus eōdem diē ad Cicerōnem pervēnit. Īnstitūtās turrīs, testūdinēs mūnītiōnēsque hostium admīrātur; prōductā legiōne cōgnōscit nōn decimum quemque esse reliquum mīlitem sine volnere. Ex hīs omnibus iūdicat rēbus quantō cum perīculō et quantā virtūte rēs sint administrātae. Cicerōnem prō eius meritō legiōnemque conlaudat; centuriōnēs singillātim tribūnōsque mīlitum appellat, quōrum ēgregiam fuisse virtūtem testimōniō Cicerōnis cōgnōverat. Dē cāsū Sabīnī et Cottae certius ex captīvīs cōgnōscit. Posterō diē contiōne habitā rem gestam prōpōnit, mīlitēs cōnsōlātur et cōnfīrmat; quod dētrimentum culpā et temeritāte lēgātī sit acceptum, hōc aequiōre animō ferendum docet, quod, beneficiō deōrum immortālium et virtūte eōrum expiātō incommodō, neque hostibus diūtina laetitia neque ipsīs longior dolor relinquātur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →