Quod cum cotīdiē fieret ac iam cōnsuētūdine dīligentia minuerētur, quod plērumque accidit diūturnitāte, Bellovacī dēlēcta manū peditum cōgnitīs statiōnibus cotīdiānīs equitum nostrōrum silvestribus locīs īnsidiās dispōnunt eōdemque equitēs posterō diē mittunt, quī prīmum ēlicerent nostrōs, deinde circumventōs adgrederentur.
Cuius malī sors incidit Rēmīs, quibus ille diēs fungendī mūneris obvēnerat. Namque hī, cum repente hostium equitēs animadvertissent ac numerō superiōrēs paucitātem contempsissent, cupidius īnsecūtī ā peditibus undique sunt circumdatī.
Quō factō perturbātī celerius quam cōnsuētūdō fert equestris proeliī sē recēpērunt āmissō Vertiscō, prīncipe cīvitātis, praefectō equitum;
quī cum vix equō propter aetātem posset ūtī, tamen cōnsuētūdine Gallōrum neque aetātis excūsātiōne in suscipiendā praefectūrā ūsus erat neque dīmicārī sine sē voluerat.
Īnflantur atque incitantur hostium animī secundō proeliō, prīncipe et praefectō Rēmōrum interfectō, nostrīque dētrimentō admonentur dīligentius explōrātīs locīs statiōnēs dispōnere ac moderātius cēdentem īnsequī hostem.