MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 55

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Quō cum vēnisset, cōgnōscit per C. Marcellum cōnsulem legiōnēs duās ab sē missās, quae ex senātūs cōnsultō dēbērent ad Parthicum bellum dūcī, Pompēiō trāditās atque in Ītaliā retentās esse.

Hōc factō quamquam nūllī erat dubium, quidnam contrā Caesarem parārētur, tamen Caesar omnia patienda esse statuit, quoad sibī spēs aliqua relinquerētur iūre potius disceptandī quam belligerandī. Contendit …

Hīc textus trāditus abrumpitur.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →