MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 21

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Hōc omnibus probātō cōnsiliō Commius Atrebās ad eōs cōnfugit Germānōs, ā quibus ad id bellum auxilia mūtuātus erat.

Cēterī ē vestīgiō mittunt ad Caesarem lēgātōs petuntque, ut eā poenā sit contentus hostium, quam sī sine dīmicātiōne īnferre integrīs posset, prō suā clēmentiā atque hūmānitāte numquam profectō esset illātūrus.

Adflīctās opēs equestrī proeliō Bellovacōrum esse; dēlēctōrum peditum multa mīlia interīsse, vix refūgisse nūntiōs caedis.

Māgnum tamen, ut in tantā calamitāte, Bellovacōs eō proeliō commodum esse cōnsecūtōs, quod Correus, auctor bellī, concitātor multitūdinis, esset interfectus. Numquam enim senātum tantum in cīvitāte illō vīvō quantum imperītam plēbem potuisse.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →