MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 46

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Eā rē cōgnitā Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene rēs gestās vidēret iūdicāretque superiōribus aestīvīs Galliam dēvictam subāctamque esse, Aquitāniam numquam ipse adīsset, sed per P. Crassum quādam ex parte dēvīcisset, cum duābus legiōnibus in eam partem Galliae est profectus, ut ibī extrēmum tempus cōnsūmeret aestīvōrum.

Quam rem sīcutī cētera celeriter fēlīciterque cōnfēcit. Namque omnēs Aquitāniae cīvitātēs lēgātōs ad Caesarem mīsērunt obsidēsque eī dedērunt.

Quibus rēbus gestīs ipse cum praesidiō equitum Narbōnem profectus est, exercitum per lēgātōs in hīberna dēdūxit:

IIII legiōnēs in Belgiō conlocāvit cum M. Antōniō et C. Trebōniō et P. Vatīniō et … lēgātīs, duās legiōnēs in Haeduōs dēdūxit, quōrum in omnī Galliā summam esse auctōritātem sciēbat, duās in Turonīs ad fīnēs Carnūtum posuit, quae omnem illam regiōnem coniūnctam Ōceanō continērent, duās reliquās in Lemovīcum fīnibus nōn longē ab Arvernīs, nē qua pars Galliae vacua ab exercitū esset.

Ipse paucōs diēs in prōvinciā morātus, cum celeriter omnēs conventūs percucurrisset, pūblicās contrōversiās cōgnōsset, bene meritīs praemia tribuisset (cōgnōscendī enim maximam facultātem habēbat, quālī quisque animō in rem pūblicam fuisset tōtīus Galliae dēfectiōne, quam sustinuerat fidēlitāte atque auxiliīs prōvinciae illīus), hīs cōnfectīs rēbus ad legiōnēs in Belgium sē recipit hībernatque Nemetocennae.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →