MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 7

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Hīs cōpiīs coāctīs ad Bellovacōs proficīscitur castrīsque in eōrum fīnibus positīs equitum turmās dīmittit in omnēs partēs ad aliquōs excipiendōs ex quibus hostium cōnsilia cōgnōsceret.

Equitēs officiō fūnctī renūntiant paucōs in aedificiīs esse inventōs, atque hōs, nōn quī agrōrum colendōrum causā remānsissent (namque esse undique dīligenter dēmigrātum), sed quī speculandī causā essent remissī.

Ā quibus cum quaereret Caesar quō locō multitūdō esset Bellovacōrum quodve esset cōnsilium eōrum, inveniēbat Bellovacōs omnēs quī arma ferre possent in ūnum locum convēnisse, itemque Ambiānōs, Aulercōs, Caletōs, Veliocassēs, Atrebātēs; locum castrīs excelsum in silvā circumdatā palūde dēlēgisse, impedīmenta omnia in ulteriōrēs silvās contulisse.

Complūrēs esse prīncipēs auctōrēs bellī, sed multitūdinem maximē Correō obtemperāre, quod eī summō esse ōdiō nōmen populī Rōmānī intellēxissent.

Paucīs ante diēbus ex hīs castrīs [Atrebātem] Commium discessisse ad auxilia Germānōrum addūcenda; quōrum et vīcīnitās propinqua et multitūdō esset īnfīnīta.

Cōnstituisse autem Bellovacōs omnium prīncipum cōnsēnsū, summā plēbis cupiditāte, sī, ut dīcerētur, Caesar cum tribus legiōnibus venīret, sē offerre ad dīmicandum, nē miseriōre ac dūriōre posteā condiciōne cum tōtō exercitū dēcertāre cōgerentur;

sī māiōrēs cōpiās addūceret, in eō locō permanēre quem dēlēgissent, pābulātiōne autem, quae propter annī tempus cum exigua tum disiecta esset, et frūmentātiōne et reliquō commeātū ex īnsidiīs prohibēre Rōmānōs.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →