Tālī modō rē gestā recentibus proeliī vestīgiīs ingressus Caesar, cum victōs tantā calamitāte exīstimāret hostēs nūntiō acceptō locum castrōrum relictūrōs, quae nōn longius ab eā caede abesse plūs minus VIII mīlibus dīcēbantur, tametsī flūmine impedītum trānsitum vidēbat, tamen exercitū trāductō prōgreditur.
At Bellovacī reliquaeque cīvitātēs repente ex fugā paucīs atque hīs vulnerātīs receptīs, quī silvārum beneficiō cāsum ēvītāverant, omnibus adversīs, cōgnitā calamitāte, interfectō Correō, āmissō equitātū et fortissimīs peditibus, cum adventāre Rōmānōs exīstimārent, conciliō repente cantū tubārum convocātō conclāmant, lēgātī obsidēsque ad Caesarem mittantur.