MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 44

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Caesar, cum suam lēnitātem cōgnitam omnibus scīret neque verērētur nē quid crūdēlitāte nātūrae vidērētur asperius fēcisse, neque exitum cōnsiliōrum suōrum animadverteret, sī tālī ratiōne dīversīs in locīs plūrēs cōnsilia inīssent, exemplō suppliciī dēterrendōs reliquōs exīstimāvit.

Itaque omnibus quī arma tulerant manūs praecīdit vītamque concessit, quō testātior esset poena improbōrum.

Drappes, quem captum esse ā Canīniō docuī, sīve indīgnitāte et dolōre vinculōrum sīve timōre graviōris suppliciī paucīs diēbus cibō sē abstinuit atque ita interiit.

Eōdem tempore Lucterius, quem profūgisse ex proeliō scrīpsī, cum in potestātem vēnisset Epasnactī Arvernī (crēbrō enim mūtandīs locīs multōrum fideī sē committēbat, quod nusquam diūtius sine perīculō commorātūrus vidēbātur, cum sibī cōnscius esset, quam inimīcum dēbēret Caesarem habēre), hunc Epasnactus Arvernus, amīcissimus populō Rōmānō, sine dubitātiōne ūllā vīnctum ad Caesarem dēdūxit.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →