Bellicōsissimīs gentibus dēvictīs Caesar, cum vidēret nūllam iam esse cīvitātem quae bellum parāret quō sibī resisteret, sed nōn nūllōs ex oppidīs dēmigrāre, ex agrīs diffugere ad praesēns imperium ēvītandum, plūrēs in partēs exercitum dīmittere cōnstituit.
M. Antōnium quaestōrem cum legiōne XII. sibī coniungit. C. Fabium lēgātum cum cohortibus XXV mittit in dīversissimam partem Galliae, quod ibī quāsdam cīvitātēs in armīs esse audiēbat neque C. Canīnium Rebilum lēgātum, quī in illīs regiōnibus erat, satis fīrmās duās legiōnēs habēre exīstimābat.
T. Labiēnum ad sē ēvocat; legiōnem autem XV., quae cum eō fuerat in hībernīs, in togātam Galliam mittit ad colōniās cīvium Rōmānōrum tuendās, nē quod simile incommodum accideret dēcursiōne barbarōrum ac superiōre aestāte Tergestīnīs acciderat, quī repentīnō latrōciniō atque impetū Illyrium erant oppressī.
Ipse ad vāstandōs dēpopulandōsque fīnēs Ambiorigis proficīscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigī posse in suam potestātem dēspērāsset, proximum suae dīgnitātis esse dūcēbat, adeō fīnēs eius vāstāre cīvibus, aedificiīs, pecore, ut ōdiō suōrum Ambiorīx, sī quōs fortūna reliquōs fēcisset, nūllum reditum propter tantās calamitātēs habēret in cīvitātem.